AMICORUM greges

AMICORUM greges
AMICORUM greges
ostentationis ergo, aliti olim Romae: ut divitias et opulentiam iactarent huius rei studiosi, Martial. l. 2. Epigr. 74.
Cinctum togatis post et ante Sausellum,
Quantâ reduci Regulus solet turbâ,
Ad alta tonsum Templa cum reum misit,
Materne, cernis? invidere nolito.
Comitatus iste sit, precor, tuus numquam,
Hos illi Amicos et greges Togratorum
Fusciculenus praestat et Faventinus.
Imo ut haec iactantia se proderet magis, Kalendaria (ut ita dixerim) Amicorum excogitata sunt, (vide infra) in quae nomina corum referrentur. Senec. de Benefic. l. 6. c. 33. Nescis, quantum sit pretium Amicitiae, si non intelligis multum te ei daturum, cui dederis Amicum; rem non domibus tantum, sed saeculis raram, quae non alicubi magis dcest, quam ubi creditur abundare. Quid? istos tu libros quos vix Nomenclatorum complectitur aut memoria aut manus, Amicorum existimas esse? Non sunt isti Amici, qui agmine magnô ianuam pulsant, qui in primas et secundas amissiones digeruntur; Consuetudo ista vetus est Regibus Regesque simulantibus, populum amicorum describere. Cui nescio quid simile stomachans Umbricius habet, apud Iuvenalem Sat. 3. v. 183.
---- ---- Omnia Romae
Cum pretio quid das, ut Cossum aliquando salutcs?
Ut te respiciat clausô Veientô labellô?
Ille metit barbam, crinem hic deponit amati,
Plena domus libris venalibus. ----
Vide quae alibi de Officiosis et Salutandi ritu dicemus. In aula Palatina Liberti erant, qui Amicorum Principis gererent curam. Ita enim legimus, in sepulchralibus quibusdam Epigrammatibus Romae, TI. CLAUDIUS. AUG. LIB. FORTUNATUS. A. CURA. AMICORUM. Et, D. M. LIBERTORUM. T. FLAVI. AUG. LIB. VICTORIS. Et, M. ULPIUS. AUG. L. A. CURA. AMICORUM. At haec frequenter dicis causâ facta sunt. Etenim in Principum domo (scribit Plin. Panegyr. c. 85.) nomen tantum amicitiae, inane scil. irrisumque remanebat. Nam quae poterat esse inter eos Amicitia, quorum sibi alii domini, alii servi videbantur. Quod utcumque sit, fuit haec tam apud Principes, quam apud privatos, charitatis et benevolentiae plena compellatio. Hinc illae voces Drusi, apud Velleium Patercul. l. 2. c. 14. Ecquando propinqui Amicique similem mei civem habebit Res publica? Tiberii, in codicillis, compotores et coepulones Pomponium Flaccum et Luc. Pisonem, iucundissimos et omnium horarum Amicos, profitentis, apud Sueton. c. 42. Titi Caesaris; Amici, diem perdidi, apud Eundem c. 8. etc. Imo, eôdem modô Convivii Dominus, apud Lucam Euangel. c. 14. v. 10. φίλε προταῃάβητι ἀνώτερο???, Amice ascende altius. Ipse Christus Dominus discipulos
alloquens, ὑμεῖς φίλοι μοῦ ἐςτέ, Vos Amici mei estis; Ioh. c. 15. v. 14. et Matth. c. 22. v. 12. ἑταῖρε πῶς εἰσῆλθες, Amice, quomodo introisti? ac alibi: Ubi vox ἑταῖρος, idem quod φίλος; unde forsan magnus Eteriarches in aula Constantinopolitana. Inprimis vero in Persarum Regis aula fuifle, qui φίλος βασιλέως, Amicus Regis καἰ ἐξοχην` diceretur, annotavit Eustathius ad Odyss. 5. Neque vero viri solum Amicorum, sed et Matronae, Amicarum greges habuêre, apud Romanos, uti discimus ex Iuvenali Sat. 6. v. 350.
Nec melior, silicem pedibus quae conterit aurum.
Quam quae longorum vehitur cervice Syrorum.
Ut spectet ludos, conducit Ogulnia vestem,
Conducit comites, sellam, cervieal, Amicas,
Nutricem, et flavam, cui det mandata, puellam, etc.
Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • CALENDARIO (a) — a CALENDARIO nomen servi apud Romanos, qui Calendario praeponebatur ab Actore, ut pecunias domini exigeret, crederetque. Erat autem Calendarum, seu paginae Calendarum, uti vocat Marticlis l. 8. Epigr. 44. v. 11. codex nominum, in quem nomen… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VESTIS — primi hominis innocentia fuit, cui postquam iniquitas successit, vidit se nudum esse, et consutis foliis fecit sibi subligacula, Genes. c. 3. v. 7. ut sic membris minime honestis honorem circumponeret, prout loquitur Paulus 1. Corinth. c. 12. v.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”